Salvete
Adelphoe
Bellum G.
Varus
Puzzle
Quaere

Impressum

PAGINA LATINA

PAGINA LATINA

Nr. Bild Text
1 1 PERSONAE

MICIO SENEX
DEMEA SENEX
SANNIO LENO
AESCHINVS ADVLESCENS
BACCHIS MERETRIX
PARMENO SERVOS
SYRVS SERVOS
CTESIPHO ADVLESCENS
SOSTRATA MATRONA
CANTHARA ANVS
GETA SERVOS
HEGIO SENEX
PAMPHILA VIRGO
DROMO PVER

2 2 ACTVS PRIMVS

Duos cum haberet Demea adulescentulos,
dat Micioni fratri adoptandum Aeschinum,
sed Ctesiphonem retinet. hunc citharistriae
lepore captum sub duro ac tristi patre
frater celabat Aeschinus; famam rei,
amorem in sese transferebat; denique
fidicinam lenoni eripit...

3 3 ...vitiaverat
idem Aeschinus civem Atticam pauperculam
fidemque dederat hanc sibi uxorem fore.
Demea iurgare, graviter ferre; mox tamen,
ut veritas patefacta est, ducit Aeschinus
vitiatam, potitur Ctesipho citharistriam.

4 4 MICIO
SENEX

Storax! non rediit hac nocte a cena Aeschinus
neque servolorum quisquam, qui advorsum ierant.
profecto hoc vere dicunt: si absis uspiam
atque ibi si cesses, evenire ea satius est,
quae in te uxor dicit et quae in animo cogitat
irata, quam illa quae parentes propitii.
uxor, si cesses, aut te amare cogitat
aut helluari aut potare atque animo obsequi
et tibi bene esse, soli sibi quom sit male.
ego quia non rediit filius quae cogito!
quibus nunc sollicitor rebus! ...

5 5 ... ne aut ille alserit
aut uspiam ceciderit aut praefregerit
aliquid. uah, quemquamne hominem in animum instituere aut
parare quod sit carius quam ipse est sibi!

6 6 atque ex me hic natus non est, sed fratre ex meo.
dissimili is studiost iam inde ab adulescentia.
ego hanc clementem vitam urbanam atque otium
secutus sum et, quod fortunatum isti putant,
uxorem numquam habui. ...

7 7 ... ille contra haec omnia:
ruri agere vitam, semper parce ac duriter
se habere, uxorem duxit, nati filii
duo: inde ego hunc maiorem adoptavi mihi:
eduxi a parvolo, habui, amavi pro meo;
in eo me oblecto: ...

8 8 ... solum id est carum mihi.
ille ut item contra me habeat, facio sedulo:
do, praetermitto, non necesse habeo omnia
pro meo iure agere: postremo, alii clanculum
patres quae faciunt, quae fert adulescentia,
ea ne me celet consuefeci filium.
nam qui mentiri aut fallere insuerit patrem
hau dubie tanto magis audebit ceteros.

9 9 pudore et liberalitate liberos
retinere satius esse credo quam metu.
haec fratri mecum non conveniunt neque placent.
venit ad me saepe clamans quid agis, Micio?
quor perdis adulescentem nobis? quor amat?
quor potat? quor tu his rebus sumptum suggeris
vestitu nimio indulges? nimium ineptus es.

10 10 nimium ipsest durus praeter aequomque et bonum,
o et errat longe mea quidem sententia,
qui imperium credat gravius esse aut stabilius,
vi quod fit, quam illud quod amicitia adiungitur.
mea sic est ratio et sic animum induco meum
malo coactus qui suom officium facit,
dum id rescitum iri credit, tantisper cavet:
si sperat fore clam, rursum ad ingenium redit.
ille quem beneficio adiungas ex animo facit,
studet par referre, praesens absensque idem erit.

11 11 hoc patriumst, potius consuefacere filium
sua sponte recte facere quam alieno metu:
hoc pater ac dominus interest. hoc qui nequit,
fateatur nescire imperare liberis.

12 12 sed estne hic ipsus, de quo agebam? et certe is
nescio quid tristem video: credo iam, ut solet
iurgabit...

13 13 salvom te advenire, Demea,
gaudemus.

DEMEA MICIO
SENES DUO

DE. Ehem opportune: te ipsum quaerito.

14 14 MI. Quid tristis es? DE. Rogas me, ubi nobis Aeschinus
sit, quid tristis ego sim? MI. Dixin hoc fore?

15 15 quid is fecit? DE. Quid ille fecerit? quem neque pudet
quicquam nec metuit quemquam neque legem putat
tenere se ullam. nam illa quae antehac facta sunt
omitto: modo quid dissignavit! ...

16 16 ... MI. Quidnam id est?
DE. Fores ecfregit atque in aedes inruit
alienas: ipsum dominum atque omnem familiam
mulcavit usque ad mortem: eripuit mulierem
quam amabat. clamant omnes indignissume
factum esse. hoc advenienti quot mihi, Micio,
dixere! in orest omni populo. denique,
si conferendum exemplumst, non fratrem re
videt operam dare, ruri esse parcum ac sobrium?
nullum huius simile factum. haec quom illi, Micio,
dico, tibi dico: tu illum corrumpi sinis.

17 17 MI. Homine inperito numquam quicquam iniustiust,
qui nisi quod ipse fecit nil rectum putat.
DE. Quorsum istuc? MI. Quia tu, Demea, haec male iudicas.
non est flagitium, mihi crede, adulescentulum
scortari, neque potare: non est: neque fores
effringere. haec si neque ego neque tu fecimus,
non siit egestas facere nos: tu nunc tibi
id laudi ducis, quod tunc fecisti inopia.
iniuriumst: nam si esset unde id fieret,
faceremus. et tu illum tuom, ...

18 18 ... si esses homo
sineres nunc facere, dum per aetatem licet,
potius quam, ubi te exspectatum eiecisset foras,
alieniore aetate post faceret tamen.

19 19 DE. Pro Iuppiter! tu, homo, adigis me ad insaniam.
non est flagitium facere haec adulescentulum? MI. Ah,
ausculta, ne me optundas de hac re saepius.
tuom filium dedisti adoptandum mihi:
is meus est factus: ...

20 20 ... siquid peccat, Demea,
mihi peccat: ego illi maxumam partem fero.
scortatur, potat, olet unguenta? de meo;
fores ecfregit? restituentur; discidit
vestem? resarcietur. est dis gratia,
et est unde haec fiant, et adhuc non molesta sunt.
postremo aut desine aut cedo quemvis arbitrum:
te plura. in hac re peccare ostendam...

21 21 ... DE. Ei mihi!
pater esse disce ab illis qui vere sciunt.

22 22 MI. natura tu illi pater es, consiliis ego.

23 23 DE. Tun consiliis? quicquam.. MI. Ah, si pergis, abiero.
DE. Sicine agis? MI. An ego totiens de eadem re audiam?

24 24 DE. Curaest mihi. MI. Et mihi curaest. verum, Demea,

25 25 sic curemus aequam uterque partem: tu alterum,
ego item alterum. nam curare ambos propemodum
reposcere illum est quem dedisti. DE. Ah, Micio!
MI. Mihi sic uidetur. DE. Quid istic? tibi si istuc placet,
profundat perdat pereat! nihil ad me attinet.
iam si uerbum unum posthac . . MI. Rursum, Demea,
irascere? DE. An non credis? repeton quem dedi?
aegrest; alienus non sum; si obsto .. em desino.

26 26 unum uis curem? curo. et est dis gratia,
quom ita lit uolo esse est; tuos iste ipse sentiet
posterius . . nolo in illum grauius dicere. ---

27 27 MI. Nec nil neque omnia haec sunt quae dicit; tamen
non nil molesta haec sunt mihi; sed ostendere
me aegre pati illi nolui. nam itast homo:
quom placo, aduorsor sedulo et deterreo,
tamen uix humane patitur; uerum si augeam
aut etiam adiutor sim eius iracundiae,
insaniam profecto cum illo...

28 28 ... etsi Aeschinus
non nullam in hac re nobis facit iniuriam.
quam hic non amauit meretricem? aut quoi non dedit
aliquid?...

29 29 ... postremo nuper (credo iam omnium
taedebat) dixit uelle uxorem ducere.
sperabam iam deferuisse adulescentiam:
gaudebam. ...

30 30 ... ecce autem de integro! nisi quidquid est
volo scire atque hominem convenire, si apud forumst.

31 31 ACTVS SECVNDVS

SA. Obsecro, populares, ferte misero atque innocenti auxilium,                
subvenite inopi.

32 32 AE. otiose: nunciam ilico hic consiste.
quid respectas? nil pericli est: numquam dum ego adero hic te tanget.

33 33 ego istam invitis omnibus.
AE. quamquam est scelestus non committet hodie umquam iterum ut vapulet.

SA. Aeschine, audi, ne te ignarum fuisse dicas meorum morum:               
leno ego sum. AE. scio. SA. at ita ut usquam fuit fide quisquam optuma.
tu quod te posterius purges hanc iniuriam mi nolle
factam esse, huius non faciam. crede hoc, ego meum ius persequar,
neque tu verbis solves umquam quod mihi re male feceris.
novi ego vostra haec "nollem factum"; iusiurandum dabitur te esse            
indignum iniuria hac, indignis quom egomet sim acceptus modis.

34 34 AE. abi prae strenue ac fores aperi. SA. ceterum hoc nihili facis?

35 35 AE. i intro nunciam. SA. enim non sinam.

36 36 AE. accede illuc, Parmeno
nimium istoc abisti hic propter hunc adsiste: em sic volo.
cave nunciam oculos a meis oculis quoquam demoveas tuos                    
ne mora sit, si innuerim, quin pugnus continuo in mala haereat.
SA. istuc volo ergo ipsum experiri. AE. em serva. PA. omitte mulierem.
SA. o facinus indignum! AE. geminabit nisi caves. SA. ei miseriam!
AE. non innueram; verum in istam partem potius peccato tamen.
i nunciam. SA. quid hoc rei est? regnumne, Aeschine, hic tu possides?
AE. si possiderem, ornatus esses ex tuis virtutibus.                                  
SA. quid tibi rei mecum est? AE. nil. SA. quid? nostin qui sim? AE. non desidero.
SA. tetigin tui quicquam? AE. si adtigisses, ferres infortunium.
SA. qui tibi magis licet meam habere pro qua ego argentum dedi?
responde. AE. ante aedis non fecisse erit melius hic convicium;              
nam si molestus pergis esse, iam intro abripiere atque ibi
usque ad necem operiere loris. SA. loris liber? AE. sic erit.

37 37 SA. o hominem inpurum! hicin libertatem aiunt esse aequam omnibus?
AE. si satis iam debacchatus es, leno, audi si vis nunciam.                     
SA. egon debacchatus sum autem an tu in me? AE. mitte ista atque ad rem redi.
SA. quam rem? quo redeam? AE. iamne me vis dicere id quod ad te attinet?
SA. cupio, modo aequi aliquid. AE. vah, leno iniqua me non volt loqui.
SA. leno sum, fateor, pernicies communis adulescentium,
periurus, pestis; tamen tibi a me nulla est orta iniuria.                             
AE. nam hercle etiam hoc restat. SA. illuc quaeso redi quo coepisti, Aeschine.

38 38 AE. minis viginti tu illam emisti (quae res tibi vortat male!):
argenti tantum dabitur. SA. quid si ego tibi illam nolo vendere?
coges me? AE. minume. SA. namque id metui.

39 39 AE. neque vendundam censeo
quae libera est; nam ego liberali illam adsero causa manu.
nunc vide utrum vis, argentum accipere an causam meditari tuam.        
delibera hoc dum ego redeo, leno.

40 40 SA. pro supreme Iuppiter,
minume miror qui insanire occipiunt ex iniuria.
domo me eripuit, verberavit; me invito abduxit meam;
ob male facta haec tantidem emptam postulat sibi tradier;
homini misero plus quingentos colaphos infregit mihi.                           
verum enim quando bene promeruit, fiat; suom ius postulat.
age, iam cupio, si modo argentum reddat. sed ego hoc hariolor:
ubi me dixero dare tanti, testis faciet ilico
vendidisse me; de argento: somnium; "mox; cras redi."

41 41 id quoque possum ferre, si modo reddat, quamquam iniurium est.      
verum cogito id quod res est: quando eum quaestum occeperis,
accipiunda et mussitanda iniuria adulescentium est.
sed nemo dabit; frustra egomet mecum has rationes puto.

42 42 SYRVS
SANNIO
                           
SY. Tace, egomet conveniam iam ipsum: cupide accipiat faxo atque etiam
bene dicat secum esse actum.

43 43 quid istuc, Sannio, est quod te audio                  
nescioquid concertasse cum ero? SA. numquam vidi iniquius
certationem conparatam quam haec hodie inter nos fuit:
ego vapulando, ille verberando, usque ambo defessi sumus.
SY. tua culpa. SA. quid agerem? SY. adulescenti morem gestum oportuit.
SA. qui potui melius qui hodie usque os praebui?

44 44 SY. age, scis quid loquar :
pecuniam in loco neglegere maxumum interdum est lucrum. hui,
metuisti, si nunc de tuo iure concessisses paullulum atque
adulescenti esses morigeratus, hominum homo stultissume,
ne non tibi istuc faeneraret? SA. ego spem pretio non emo.
SY. numquam rem facies. abi, nescis inescare homines, Sannio.                         

45 45 SA. credo istuc melius esse; verum ego numquam adeo astutus fui
quin quidquid possem mallem auferre potius in praesentia.

46 46 SY. age, novi tuom animum. quasi iam usquam tibi sint viginti minae
dum huic obsequare. praeterea autem te aiunt proficisci Cyprum. (SA. hem.)

47 47 SY. coemisse hinc quae illuc veheres multa, navem conductam. hoc scio:       
animus tibi pendet. ubi illinc, spero, redieris tamen, hoc ages.
SA. nusquam pedem. (perii hercle! hac illi spe hoc inceperunt.)

48 48 SY. (timet.
inieci scrupulum homini.) SA. (o scelera! illuc vide
ut in ipso articulo oppresit. emptae mulieres
conplures et item hinc alia quae porto Cyprum.                                                    
nisi eo ad mercatum venio, damnum maxumum est.
nunc si hoc omitto, actum agam ubi illinc rediero.
nil est; refrixerit res: "nunc demum venis?
quor passus es? ubi eras?", ut sit satius perdere
quam hic nunc manere tam diu aut tum persequi.)                                               
SY. iamne enumerasti quod ad te rediturum putes?
SA. hoccin illo dignum est? hoccin incipere Aeschinum,
per oppressionem ut hanc mi eripere postulet?

49 49 SY. (labascit.) unum hoc habeo: vide si satis placet:
potius quam venias in periclum, Sannio,                                                     
servesne an perdas totum, dividuom face;
minas decem conradet alicunde. SA. ei mihi,
etiam de sorte nunc venio in dubium miser?
pudet nil?

50 50 omnis dentis labefecit mihi,
praeterea colaphis tuber est totum caput.                                               
etiam insuper defraudet?

51 51 nusquam abeo. SY. ut lubet.
numquid vis quin abeam? SA. immo hercle hoc quaeso, Syre:
utut haec sunt acta, potius quam litis sequar,
meum mihi reddatur, saltem quanti empta est, Syre.
scio te non usum antehac amicitia mea:                          
memorem me dices esse et gratum. SY. sedulo
faciam. sed ...

52 52 Ctesiphonem video. laetus est
de amica. SA. quid quod te oro? SY. paullisper mane.

53 53 CTESIPHO
SANNIO
SYRVS
                     
CT. Abs quivis homine, quom est opus, beneficium accipere gaudeas;
verum enimvero id demum iuvat si quem aequom est facere is bene facit.     
o frater frater, quid ego nunc te laudem? satis certo scio,
numquam ita magnufice quicquam dicam, id virtus quin superet tua.
itaque unam hanc rem me habere praeter alios praecipuam arbitror,
fratrem, hominem neminem esse primarum artium mage principem.              
SY. o Ctesipho. CT. o Syre, Aeschinus ubi est? SY. ellum, te exspectat domi. CT. hem.
SY. quid est? CT. quid sit? illius opera, Syre, nunc vivo. festivom caput,
quin omnia sibi post putarit esse prae meo commodo;
maledicta famam meum laborem et peccatum in se transtulit.
nil pote supra. quidnam foris crepuit? SY. mane mane; ipse exit foras.

54 54 AESCHINVS
CTESIPHO
SYRVS
SANNIO
                      
AE. Ubi est ille sacrilegus? (SA. me quaerit. numquid nam ecfert? occidi:   
nil video.)

55 55 AE. ehem opportune: te ipsum quaero. quid fit, Ctesipho?
in tuto est omnis res. omitte vero tristitiem tuam.
CT. ego illam hercle vero omitto quiquidem te habeam fratrem. o mi Aeschine,
o mi germane! ah vereor coram in os te laudare amplius
ne id adsentandi mage quam quo habeam gratum facere existumes.             

56 56 AE. age, inepte, quasi nunc non norimus nos inter nos, Ctesipho.
hoc mihi dolet, nos paene sero scisse et paene in eum locum
redisse ut, si omnes cuperent, nil tibi possent auxiliarier.
CT. pudebat.

57 57 AE. ah stultitia est istaec, non pudor. tam ob parvolam
rem paene e patria? turpe dictu. deos quaeso ut istaec prohibeant.
CT. peccavi.

58 58 AE. quid ait tandem nobis Sannio? SY. iam mitis est.
AE. ego ad forum ibo ut hunc absolvam; tu intro ad illam, Ctesipho.
SA. Syre, insta. SY. eamus; namque hic properat in Cyprum. SA. ne tam quidem
quam vis. etiam maneo otiosus hic. SY. reddetur; ne time.

59 59 SA. at ut omne reddat. SY. omne reddet; tace modo ac sequere hac.

60 60 SA. sequor.-

61 61 CT. heus heus Syre. SY. em quid est?

62 62 CT. obsecro hercle te, hominem istum inpurissumum
quam primum absolvitote ne, si magis inritatus siet,
aliqua ad patrem hoc permanet atque ego tum perpetuo perierim.
SY. non fiet; bono animo esto; tu cum illa intus te oblecta interim
et lectulos iube sterni nobis et parari cetera.
ego iam transacta re convortam me domum cum obsonio.
CT. ita quaeso.

63 63 quando hoc bene successit, hilare hunc sumamus diem.

64 64 SOSTRATA
CANTHARA
                                     
SO. Obsecro, mea nutrix, quid nunc fiet?

65 65 CA. quid fiet, rogas?
recte edepol spero. modo dolores, mea tu, occipiunt primulum.
iam nunc times, quasi numquam adfueris, numquam tute pepereris?

66 66 SO. miseram me, neminem habeo. solae sumus; Geta autem hic non adest,
nec quem ad obstericem mittam, nec qui accersat Aeschinum.
CA. pol is quidem iam hic aderit; nam numquam unum intermittit diem
quin semper veniat.

67 67 SO. solus mearum miseriarum est remedium.
CA. e re nata melius fieri haud potuit quam factum est, era,                   
quando vitium oblatum est, quod ad illum attinet potissumum,
talem, tali genere atque animo, natum ex tanta familia.

68 68 SO. ita pol est ut dicis. salvos nobis deos quaeso ut siet.

69 69 GETA
SOSTRATA
CANTHARA
                              
GE. Nunc illud est quom, si omnia omnes sua consilia conferant
atque huic malo salutem quaerant, auxili nil adferant,                            
quod mihique eraeque filiaeque erili est. vae misero mihi!
tot res repente circumvallant se unde emergi non potest:
vis egestas iniustitia solitudo infamia.
hoccin saeclum! o scelera, o genera sacrilega, o hominem inpium...     

70 70 SO. me miseram, quidnam est quod sic video timidum et properantem Getam?

71 71 GE. ...quem neque fides neque iusiurandum neque illum misericordia
repressit neque reflexit neque quod partus instabat prope
quoi miserae indigne per vim vitium obtulerat.

72 72 SO. non intellego
satis quae loquitur. CA. propius obsecro accedamus, Sostrata.

73 73 GE. ah
me miserum, vix sum compos animi, ita ardeo iracundia.                     
nil est quod malim quam illam totam familiam dari mi obviam,
ut ego iram hanc in eos evomam omnem, dum aegritudo haec est recens.
satis mihi id habeam supplici dum illos ulciscar modo.
seni animam primum exstinguerem ipsi qui illud produxit scelus;
tum autem Syrum inpulsorem, vah, quibus illum lacerem modis!        
sublime medium primum adriperem et capite in terra statuerem, ut cerebro dispergat viam;

74 74 adulescenti ipsi eriperem oculos, post haec praecipitem darem;
ceteros ruerem agerem raperem tunderem et prosternerem. 
sed cesso eram hoc malo inpertiri propere?

75 75 SO. revocemus. Geta. GE. hem
quisquis es, sine me. SO. ego sum Sostrata. GE. ubi ea est? te ipsam quaerito.
SO. te expecto; oppido opportune te obtulisti mi obviam.

76 76 GE. era... SO. quid est? quid trepidas? GE. ei mihi! CA. quid festinas, mi Geta?
animam recipe. GE. prorsus... SO. quid istuc "prorsus" ergo est? GE. periimus;
actum est.

77 77 SO. eloquere, obsecro te, quid sit. GE. iam... SO. quid "iam," Geta?
GE. Aeschinus... SO. quid is ergo? GE. alienus est ab nostra familia. SO. hem
perii. quare? GE. amare occepit aliam. SO. vae miserae mihi!        
GE. neque id occulte fert: ab lenone ipsus eripuit palam.
SO. satin hoc certum est? GE. certum;

78 78 hisce oculis egomet vidi, Sostrata. SO. ah
me miseram! quid iam credas aut cui credas?

79 79 nostrumne Aeschinum,
nostram vitam omnium, in quo nostrae spes opesque omnes sitae    
erant? qui sine hac iurabat se unum numquam victurum diem?
qui se in sui gremio positurum puerum dicebat patris,
ita obsecraturum ut liceret hanc sibi uxorem ducere?                       
GE. era, lacrumas mitte ac potius quod ad hanc rem opus est porro prospice:
patiamurne an narremus quoipiam? CA. au au, mi homo, sanun es?
an hoc proferendum tibi videtur esse? GE. miquidem non placet.
iam primum illum alieno animo a nobis esse res ipsa indicat.
nunc si hoc palam proferimus ille infitias ibit, sat scio:
tua fama et gnatae vita in dubium veniet. tum si maxume
fateatur, quom amat aliam, non est utile hanc illi dari.
quapropter quoquo pacto tacito est opus. SO. ah minume gentium:
non faciam. GE. quid ages? SO. proferam. CA. hem, mea Sostrata, vide quam rem agis.

80 80 SO. peiore res loco non potis est esse quam in quo nunc sita est.
primum indotata est; tum praeterea, quae secunda ei dos erat,      
periit: pro virgine dari nuptum non potest. hoc relicuom est:
si infitias ibit, testis mecum est anulus quem miserat.
postremo, quando ego conscia mihi sum a me culpam esse hanc procul
neque pretium neque rem ullam intercessisse illa aut me indignam, Geta,
experiar. GE. quid istic? cedo ut melius dicas.

81 81 SO. tu, quantum potest,
abi atque Hegioni cognato huius rem enarrato omnem ordine;       
nam is nostro Simulo fuit summus et nos coluit maxume.
GE. nam hercle alius nemo respiciet nos. SO. propera tu, mea Canthara,
curre, obstetricem accerse, ut quom opus sit ne in mora nobis siet.

82 82 DEMEA
SYRVS
DROMO
                               
DE. Disperii! Ctesiphonem audivi filium                                        
una fuisse in raptione cum Aeschino.
id misero restat mihi mali si illum potest,
qui aliquoi rei est, etiam eum ad nequitiem adducere.
ubi ego illum quaeram? credo abductum in ganeum
aliquo: persuasit ille inpurus, sat scio.                                     
sed eccum Syrum ire video. hinc scibo iam ubi siet.
atque hercle hic de grege illo est. si me senserit
eum quaeritare, numquam dicet carnufex.
non ostendam id me velle.

83 83 omnem rem modo seni
quo pacto haberet enarramus ordine:                                       
nil quicquam vidi laetius.

84 84 DE. (pro Iuppiter,
hominis stultitiam!) SY. conlaudavit filium;
mihi, qui id dedissem consilium, egit gratias.
DE. (disrumpor.) SY. argentum adnumeravit ilico;
dedit praeterea in sumptum dimidium minae;                              
id distributum sane est ex sententia. DE. em
huic mandes si quid recte curatum velis.

85 85 SY. ehem Demea, haud aspexeram te. quid agitur?
DE. quid agatur? vostram nequeo mirari satis
rationem.

86 86 SY. est hercle inepta, ne dicam dolo, atque                 
absurda.

87 87 pisces ceteros purga, Dromo;
congrum istum maxumum in aqua sinito ludere
tantisper. ubi ego venero, exossabitur;
prius nolo.

88 88 DE. haecin flagitia! SY. miquidem non placent
et clamo saepe. salsamenta haec, Stephanio,                             
fac macerentur pulchre. DE. di vostram fidem,
utrum studione id sibi habet an laudi putat
fore si perdiderit gnatum? vae misero mihi!
videre videor iam diem illum quom hinc egens
profugiet aliquo militatum. SY. o Demea,                                    
istuc est sapere, non quod ante pedes modo est
videre sed etiam illa quae futura sunt
prospicere.

89 89 DE. quid? istaec iam penes vos psaltria est?
SY. ellam intus. DE. eho an domi est habiturus? SY. credo, ut est
dementia.

90 90 DE. haecin fieri! SY. inepta lenitas                            
patris et facilitas prava. DE. fratris me quidem
pudet pigetque. SY. nimium inter vos, Demea, ac
— non quia ades praesens dico hoc — pernimium interest.
tu quantusquantus es, nil nisi sapientia es,
ille somnium. sineres vero illum tu tuom                                  
facere haec? DE. sinerem illum? aut non sex totis mensibus
prius olfecissem quam ille quicquam coeperet?
SY. vigilantiam tuam tu mihi narras? DE. sic siet
modo ut nunc est, quaeso.

91 91 SY. ut quisque suom volt esse, ita est.
DE. quid eum? vidistin hodie?

92 92 SY. tuomne filium?
(abigam hunc rus.) iamdudum aliquid ruri agere arbitror.
DE. satin scis ibi esse? SY. oh qui egomet produxi. DE. optume est:
metui ne haereret hic. SY. atque iratum admodum.
DE. quid autem?

93 93 SY. adortus est iurgio fratrem apud forum
de psaltria ista. DE. ain vero? SY. vah nil reticuit.
nam ut numerabatur forte argentum, intervenit
homo de inproviso. coepit clamare "Aeschine,
haecin flagitia facere te! haec te admittere
indigna genere nostro!" DE. oh lacrumo gaudio.

94 94 SY. "non tu hoc argentum perdis sed vitam tuam."
DE. salvos sit, spero. est similis maiorum suom. SY. hui!

95 95 DE. Syre, praeceptorum plenus est istorum ille. SY. phy!
domi habuit unde disceret. DE. fit sedulo:

96 96 nil praetermitto; consuefacio; denique
inspicere, tamquam in speculum, in vitas omnium
iubeo atque ex aliis sumere exemplum sibi:
"hoc facito."

97 97 SY. recte sane.

98 98 DE. "hoc fugito." SY. callide.
DE. "hoc laudi est." SY. istaec res est. DE. "hoc vitio datur."
SY. probissume. DE. porro autem... SY. non hercle otium est
nunc mi auscultandi. piscis ex sententia
nactus sum; î mihi ne corrumpantur cautio est.
nam id nobis tam flagitium est quam illa, Demea,
non facere vobis quae modo dixti; et quod queo
conservis ad eundem istunc praecipio modum:
"hoc salsum est, hoc adustum est, hoc lautum est parum;
illud recte; iterum sic memento." sedulo
moneo quae possum pro mea sapientia.
postremo, tamquam in speculum, in patinas, Demea,
inspicere iubeo et moneo quid facto usus sit.
inepta haec esse nos quae facimus sentio.
verum quid facias? ut homo est, ita morem geras.
numquid vis? DE. mentem vobis meliorem dari.
SY. tu rus hinc ibis? DE. recta. SY. nam quid tu hic agas,
ubi si quid bene praecipias nemo obtemperat? —

99 99 DE. ego vero hinc abeo, quando is quam ob rem huc veneram
rus abiit. illum curo unum, ille ad me attinet.
quando ita volt frater, de istoc ipse viderit.

100 100 sed quis illic est procul quem video? estne Hegio
tribulis noster? si satis cerno, is hercle est. vaha
homo amicus nobis iam inde a puero. o di boni,
ne illius modi iam magna nobis civium
paenuria est. homo antiqua virtute ac fide!
haud cito mali quid ortum ex hoc sit publice.
quam gaudeo! ubi etiam huius generis reliquias
restare video, ah vivere etiam nunc lubet.
opperiar hominem hic ut salutem et conloquar.

101 101 HEGIO
DEMEA
GETA
(PAMPHILA)
 
HE. Pro di inmortales, facinus indignum, Geta!
quid narras? GE. sic est factum. HE. ex illan familia
tam inliberale facinus esse ortum! Aeschine,
pol haud paternum istuc dedisti.

102 102 DE. (videlicet
de psaltria hac audivit. id illi nunc dolet
alieno, pater is nihili pendit. ei mihi!
utinam hic prope adesset alicubi atque audiret haec!)
HE. nisi facient quae illos aequom est, haud sic auferent.
GE. in te spes omnis, Hegio, nobis sita est;
te solum habemus, tu es patronus, tu pater.
ille tibi moriens nos commendavit senex;
si deseris tu, periimus. HE. cave dixeris.
neque faciam neque me satis pie posse arbitror.
DE. adibo.

103 103 salvere Hegionem plurumum
iubeo. HE. oh te quaerebam ipsum. salve, Demea.


104 104 DE. quid autem? HE. maior filius tuos Aeschinus,
quem fratri adoptandum dedisti, neque boni
neque liberalis functus officium est viri.
DE. quid istuc est? HE. nostrum amicum noras Simulum atque
aequalem. DE. quidni? HE. filiam eius virginem
vitiavit.

105 105 DE. hem. HE. mane; nondum audisti, Demea,
quod est gravissumum.

106 106 DE. an quid est etiam amplius?
HE. vero amplius; nam hoc quidem ferundum aliquo modo est:
persuasit nox amor vinum adulescentia;
humanum est. ubi scit factum, ad matrem virginis
venit ipsus ultro lacrumans orans obsecrans
fidem dans, iurans se illam ducturum domum.

107 107 ignotum est tacitum est creditum est. virgo ex eo
conpressu gravida facta est (mensis decumus est);
ille bonus vir nobis psaltriam, si dis placet,
paravit quicum vivat; illam deserit.
DE. pro certo tu istaec dicis? HE. mater virginis
in medio est, ipsa virgo, res ipsa, hic Geta
praeterea, ut captus est servolorum, non malus
neque iners: alit illas, solus omnem familiam
sustentat. hunc abduce vinci, quaere rem.
GE. immo hercle extorque, nisi ita factum est, Demea.
postremo non negabit: coram ipsum cedo.
DE. (pudet; nec quid agam nec quid huic respondeam
scio.) PA. (intus) miseram me, differor doloribus!
Iuno Lucina, fer opem! serva me, obsecro! HE. hem
numnam illa, quaeso, parturit? GE. certe, Hegio. HE. em
illaec fidem nunc vostram inplorat, Demea.
quod vos vis cogit id voluntate inpetret.

108 108 haec primum ut fiant deos quaeso ut vobis decet.
sin aliter animus voster est, ego, Demea,
summa vi defendam hanc atque illum mortuom.
cognatus mihi erat; una a pueris parvolis
sumus educti; una semper militiae et domi
fuimus; paupertatem una pertulimus gravem.
quapropter nitar faciam experiar, denique
animam relinquam potius quam illas deseram.
quid mihi respondes? DE. fratrem conveniam, Hegio;
is quod mi de hac re dederit consilium id sequar.
HE. sed, Demea, hoc tu facito cum animo cogites:
quam vos facillume agitis, quam estis maxume
potentes dites fortunati nobiles,
tam maxume vos aequo animo aequa noscere
oportet, si vos voltis perhiberi probos.

109 109 DE. redito: fient quae fieri aequom est omnia.
HE. decet te facere. Geta, duc me intro ad Sostratam. —
DE. non me indicente haec fiunt. utinam hic sit modo
defunctum!

110 110 verum nimia illaec licentia
profecto evadit in aliquod magnum malum.
ibo ac requiram fratrem ut in eum haec evomam.

HEGIO

Bono animo fac sis, Sostrata, et istam quod potes
fac consolere. ego Micionem, si apud forum est,
conveniam atque, ut res gesta est, narrabo ordine.
si est facturus ut sit officium suom,
faciat; sin aliter de hac re est eius sententia,
respondeat mi, ut quid agam quam primum sciam.

111 111 ACTVS QVARTVS

CTESIPHO
SYRVS
                                      
CT. Ain patrem hinc abisse rus? SY. iamdudum. CT. dic sodes. SY. apud villam est:
nunc quom maxume operis aliquid facere credo. CT. utinam quidem!
quod cum salute eius fiat, ita se defatigarit velim
ut triduo hoc perpetuo prorsum e lecto nequeat surgere.                                  
SY. ita fiat, et istoc si qui potis est rectius. CT. ita. nam hunc diem
misere nimis cupio, ut coepi, perpetuom in laetitia degere.
et illud rus nulla alia causa tam male odi nisi quia prope est;
quod si abesset longius,
prius nox oppressisset illi quam hic revorti posset iterum.                             

112 112

113 113

114 114

115 115

116 116

117 117

118 118

119 119

120 120

121 121

122 122

123 123

124 124

125 125

126 126

127 127

128 128

129 ACTVS QVARTVS

CTESIPHO
SYRVS

CT. Ain patrem hinc abisse rus? SY. iamdudum. CT. dic sodes. SY. apud villam est:
nunc quom maxume operis aliquid facere credo. CT. utinam quidem!
quod cum salute eius fiat, ita se defatigarit velim
ut triduo hoc perpetuo prorsum e lecto nequeat surgere.
SY. ita fiat, et istoc si qui potis est rectius. CT. ita. nam hunc diem
misere nimis cupio, ut coepi, perpetuom in laetitia degere.
et illud rus nulla alia causa tam male odi nisi quia prope est;
quod si abesset longius,
prius nox oppressisset illi quam hic revorti posset iterum.
nunc ubi me illi non videbit, iam huc recurret, sat scio.
rogabit me ubi fuerim: "ego hodie toto non vidi die."
quid dicam? SY. nilne in mentem est? CT. numquam quicquam. SY. tanto nequior.
cliens amicus hospes nemo est vobis? CT. sunt: quid postea?
SY. hisce opera ut data sit. CT. quae non data sit? non potest fieri. SY. potest.
CT. interdius; sed si hic pernocto, causae quid dicam, Syre?
SY. vah quam vellem etiam noctu amicis operam mos esset dari!
quin tu otiosus esto. ego illius sensum pulchre calleo.
quom fervit maxume, tam placidum quam ovem reddo. CT. quomodo?
SY. laudarier te audit lubenter. facio te apud illum deum:
virtutes narro. CT. meas? SY. tuas: homini ilico lacumae cadunt
quasi puero gaudio. em tibi autem! CT. quidnam est? SY. lupus in fabula.
CT. pater est? SY. ipsus est. CT. Syre, quid agimus? SY. fuge modo intro. ego videro.
CT. si quid rogabit, nusquam tu me. audistin? SY. potin ut desinas?

DEMEA
CTESIPHO
SYRVS

DE. Ne ego homo sum infelix! primum fratrem nusquam invenio gentium ;
praeterea autem, dum illum quaero, a villa mercennarium
vidi; is filium negat esse rure. nec quid agam scio.
CT. Syre. SY. quid est? CT. men quaerit? SY. verum. CT. perii. SY. quin tu animo bono es.
DE. quid hoc, malum, infelicitatis nequeo satis decernere;
nisi me credo huic esse natum rei, ferundis miseriis.
primus sentio mala nostra; primus rescisco omnia;
primus porro obnuntio; aegre solus, si quid fit, fero.
SY. rideo hunc: primum ait se scire; is solus nescit omnia.
DE. nunc redeo, si forte frater redierit viso. CT. Syre,
obsecro, vide ne ille huc prorsus se inruat. SY. etiam taces?
ego cavebo. CT. numquam hercle ego hodie istuc committam tibi;
nam me iam in cellam aliquam cum illa concludam. id tutissumum est.
SY. age, tamen ego hunc amovebo. — DE. sed eccum sceleratum Syrum.
SY. non hercle hic qui volt durare quisquam, si sic fit, potest.
scire equidem volo quot mihi sint domini. quae haec est miseria?
DE. (quid ille gannit? quid volt?) quid ais, bone vir? est frater domi?
SY. quid, malum, "bone vir" mihi narras? equidem perii. DE. quid tibi est?
SY. rogitas? Ctesipho me pugnis miserum et istam psaltriam
usque occidit. DE. hem quid narras? SY. em vide ut discidit labrum.
DE. quam ob rem? SY. me inpulsore hanc emptam esse ait. DE. non tu eum rus hinc modo
produxe aibas? SY. factum; verum venit post insaniens;
nil pepercit. non puduisse verberare hominem senem!
quem ego modo puerum tantillum in manibus gestavi meis.
DE. laudo. Ctesipho, patrissas. abi, virum te iudico.
SY. laudas? ne ille continebit posthac, si sapiet, manus.
DE. fortiter! SY. perquam, quia miseram mulierem et me servolum,
qui referire non audebam, vicit. hui perfortiter.
DE. non potuit melius. idem quod ego, sentit te esse huic rei caput.
sed estne frater intus? SY. non est. DE. ubi illum inveniam cogito.
SY. scio ubi sit, verum hodie numquam monstrabo. DE. hem quid ais? SY. ita.
DE. dimminuetur tibi quidem iam cerebrum. SY. at nomen nescio
illius hominis, sed locum novi ubi sit. DE. dic ergo locum.
SY. nostin porticum apud macellum hanc deorsum? DE. quidni noverim?
SY. praeterito hac recta platea sursum; ubi eo veneris,
clivos deorsum vorsum est; hac te praecipitato. postea
est ad hanc manum sacellum; ibi angiportum propter est.
DE. quodnam? SY. illi ubi etiam caprificus magna est. DE. novi. SY. hac pergito.
DE. id quidem angiportum non est pervium. SY. verum hercle. vah
censen hominem me esse? erravi. in porticum rursum redi.
sane hac multo propius ibis et minor est erratio.
scin Cratini huius ditis aedis? DE. scio. SY. ubi eas praeterieris,
ad sinistram hac recta platea, ubi ad Dianae veneris,
ito ad dextram; priusquam ad portam venias, apud ipsum lacum
est pistrilla et exadvorsum fabrica. ibi est. DE. quid ibi facit?
SY. lectulos...in sole...ilignis pedibus faciundos dedit.
DE. ubi potetis vos. bene sane. sed cesso ad eum pergere? —
SY. i sane. ego te exercebo hodie, ut dignus es, silicernium.
Aeschinus odiose cessat; prandium corrumpitur;
Ctesipho autem in amore est totus. ego iam prospiciam mihi.
nam iam abibo atque unum quicquid, quod quidem erit bellissumum,
carpam, et cyathos sorbilans paullatim hunc producam diem.

MICIO
HEGIO

MI. Ego in hac re nil reperio quam ob rem lauder tanto opere, Hegio.
meum officium facio: quod peccatum a nobis ortum est corrigo.
nisi si me in illo credidisti esse hominum numero qui ita putant,
sibi fieri iniuriam ultro si quam fecere ipsi expostules,
et ultro accusant. id quia non est a me factum agis gratias?
HE. ah minume. numquam te aliter atque es in animum induxi meum.
sed quaeso ut una mecum ad matrem virginis eas, Micio,
atque istaec eadem quae mihi dixti tute dicas mulieri,
suspicionem hanc propter fratrem eius esse et illam psaltriam.
MI. si ita aequom censes aut si ita opus est facto, eamus. HE. bene facis:
nam et illic animum iam relevabis, quae dolore ac miseria
tabescit, et tuo officio fueris functus. sed si aliter putas,
egomet narrabo quae mihi dixti. MI. immo ego ibo. HE. bene facis.
omnes, quibus res sunt minus secundae, mage sunt nescioquo modo
suspiciosi; ad contumeliam omnia accipiunt magis;
propter suam impotentiam se semper credunt claudier.
quapropter te ipsum purgare ipsi coram placabilius est.
MI. et recte et verum dicis. HE. sequere me ergo hac intro. MI. maxume.

AESCHINVS

Discrucior animi!
hocin de inproviso mali mihi obici tantum
ut neque quid me faciam nec quid agam certus siem!
membra metu debilia sunt, animus timore obstipuit;
pectore consistere nil consili quit.
vah! quo modo me ex hac expediam turba?
tanta nunc suspicio de me incidit neque ea inmerito:
Sostrata credit mihi me psaltriam hanc emisse;
id anus mi indicium fecit.
nam ut hinc forte ad obstetricem erat missa, ubi vidi, ilico
accedo, rogito Pamphila quid agat, iam partus adsiet,
eon obstetricem accersat. illa exclamat "abi abi iam, Aeschine,
satis diu dedisti verba, sat adhuc tua nos frustrata est fides."
"hem quid istuc obsecro" inquam "est?" "valeas habeas illam quae placet."
sensi ilico id illas suspicari, sed me reprehendi tamen
nequid de fratre garrulae illi dicerem ac fieret palam.
nunc quid faciam? dicam fratris esse hanc? quod minume est opus
usquam ecferri. ac mitto; fieri potis est ut nequa exeat.
ipsum id metuo ut credant. tot concurrunt veri similia:
egomet rapui ipse, egomet solvi argentum, ab me abducta est domum.
haec adeo mea culpa fateor fieri. non me hanc rem patri,
utut erant gesta indicasse! exorassem ut eam ducerem.
cessatum usque adhuc est: iam porro, Aeschine, expergiscere.
nunc hoc primum est: ad illas ibo ut purgrem me. accedam ad fores.
perii! horresco semper ubi pultare hasce occipio miser.
heus heus Aescinus ego sum; aperite aliquis actutum ostium.
prodit nescioquis: concedam huc.

MICIO
AESCHINVS

MI. ita uti dixi,Sostrata,
facite; ego Aeschinum conveniam, ut quomod acta haec sunt sciat.
sed quis ostium hic pultavit? AE. (pater hercle est: perii.) MI. Aeschine,
AE. (quid huic hic negoti est?) MI. tune has pepulisti fores?
(tacet. quor non ludo hunc aliquantisper? melius est,
quandoquidem hoc numquam mihi ipse voluit credere.)
nil mihi respondes? AE. non equidem istas, quod sciam.
MI. ita? nam mirabar quid hic negoti esset tibi.
(erubuit: salva res est.) AE. dic sodes, pater,
tibi vero quid istic est rei? MI. nil mihi quidem.
amicus quidam me a foro abduxit modo
huc advocatum sibi. AE. quid? MI. ego dicam tibi:
habitant hic quaedam mulieres pauperculae;
ut opinor, eas non nosse te, et certe scio,
neque enim diu huc migrarunt. AE. quid tum postea?
MI. virgo est cum matre. AE. perge. MI. haec virgo orba est patre;
hic meus amicus illi genere est proxumus:
huic leges cogunt nubere hanc. AE. perii! MI. quid est?
AE. nil. recte. perge. MI. is venit ut secum avehat,
name habitat Mileti. AE. hem virginem ut secum avehat?
MI. sic est. AE. Miletum usque obsecro MI. ita. AE. (animo male est.)
quid ipsae? quid aiunt. MI. quid illas censes? nil enim.
commenta mater est esse ex alio viro
nescioquo puerum natum, neque eun nominat:
priorem esse illum, non oportere huic dari.
AE. eho nonne haec iusta tibi videntur postea?
MI. non. AE. obsecro, non? an illam hinc abducet, pater?
MI. quid illam ni abducat? AE. factum a vobis duriter
inmisericorditerque atque etiam, si est, pater,
dicendum magis aperte, inliberaliter.
MI. quam ob rem? AE. rogas me? quid illi tandem creditis
fore animi misero qui illam consuevit prior,
qui infelix haud scio an illam misere nunc amet,
quom hanc sbi videbit praesens praesenti eripi,
abduci ab oculis? facinus indignum, pater!
MI. qua ratione istuc? quis despondit? quis dedit?
quoi quando nupsit? auctor his rebus quis est?
quor duxit alienam? AE. an sedere oportuit
domi virginem tam grandem dum cognatus huc
illim veniret exspectantem? haec, mi pater,
te dicere aequom fuit et id defendere.
MI. ridiculum! advorsumne illum causam dicerem
quoi veneram advocatus? sed quid ista, Aeschine,
nostra? aut quid nobis cum illis? abeamus. quid est?
quid lacrumas? AE. pater, obsecro, ausculta. MI. Aeschine, audivi omnia
et scio; nam te amo, quo mage quae agis curae sunt mihi.
AE. ita velim me promerentem ames dum vivas, mi pater,
ut me hoc delictum admisisse in me, id mihi vehementer dolet
et me tui pudet. MI. credo hercle, nam ingenium novi tuom
liberale. sed vereor ne indiligens nimium sies.
in qua civitate tandem te arbitrare vivere?
virginem vitiasti quam te non ius fuerat tangere.
iam id peccatum primum sane magnum, at humanum tamen:
fecere alii saepe item boni. at postquam id evenit, cedo
numquid circumspexti? aut numquid tute prospexti tibi
quid fieret, qua fieret? si te mi ipsum puduit proloqui,
qua resciscerem? haec dum dubitas, menses abierunt decem.
prodidisti te et illam miseram et gnatum, quod quidem in te fuit.
quid? credebas dormienti haec tibi confecturos deos?
et illam sine tua opera in cubiculum iri deductum domum?
nolim ceterarum rerum te socordem eodem modo.
bono animo es: duces uxorem. AE. hem. MI. bono animo es, inquam. AE. pater,
obsecro, nunc ludis tu me? MI. ego te? quam ob rem? AE. nescio:
quia tam misere hoc esse cupio verum, eo vereor magis.
MI. abi domum ac deos conprecare ut uxorem accersas. abi.
AE. quid? iam uxorem? MI. iam. AE. iam? MI. iam quantum potest. AE. di me, pater,
omnes oderint ni mage te quam oculos nunc ego amo meos.
MI. quid? quam illam? AE. aeque. MI. perbenigne, AE. quid? ille ubi est Milesius?
MI. periit, abiit, navem escendit. sed quor cessas? AE. abi, pater,
tu potius deos conprecare; nam tibi eos certo scio,
quo vir melio multo es quam ego, obtemperaturos magis.
MI. ego eo intro ut quae opus sunt parentur; tu fac ut dixi, si sapis. —
AE. quid hoc est negoti? hoc est patrem esse aut hoc est filium esse?
si frater aut sodalis esset, qui mage morem gereret?
hic non amandus, hicine non gestandus in sinu est? hem.
itaque adeo magnuam mi iniicit sua commoditate curam
ne inprudens forte faciam quod nolit; sciens cavebo.
sed cesso ire intro, ne morae meis nuptiis egomet sim?

DEMEA

DE. defessus sum ambulando: ut, Syre, te cum tua
montstratione magnus perdat Iuppiter!
perreptavi usque omne oppidum: ad portam, ad lacum,
quo non? neque illi favrica ulla erat nec fratrem homo
vidisse se aibat quisquam. nunc vero domi
certum obsidere est usque donec redierit.

MICIO
DEMEA

MI. ibo, illis dicam nullam esse in nobis moram.
DE. sed eccum ipsum. te iamdudum quaero, Micio.
MI. quidnam? DE. fero alia flagitia ad te ingentia
boni illius adulescentis. MI. ecce autem! DE. nova,
capitalia. MI. ohe iam. DE. ah nescis qui vir sit. MI. scio.
DE. ah tulte, tu de psaltria me somnias
agere: hoc peccatum in virginem est civem. MI. scio.
DE. oho scis et patere? MI. quidni patiar? DE. dic mihi,
non clamas? non insanis? MI. non: malim quidem...
DE. puer natus est. MI. di bene vortant! DE. virgo nil habet.
MI. audivi. DE. et ducenda indota est. MI. scilicet.
DE. quid nun futurm est? MI. id enim quod res ipsa fert:
illinc huc transferetur virgo. DE. o Iuppiter,
istocin pacto oportet? MI. quid faciam amplius?
DE. quid facias? si non ipsa re tibi istuc dolet,
simulate certe est hominis. MI. quin iam virginem
despondi; res composita est; fiunt nuptiae;
dempsi metum omnem: haec mage sunt hominis. DE. ceterum
placet tibi factum, Micio? MI. non, si queam
mutare. nunc quom non queo, animo aequo fero.
ita vita est hominum quasi quom ludas tesseris:
si illud quod maxume opus est iactu non cadit,
illud quod cecidit forte, id arte ut corrigas.
DE. corrector! nempe tua arte viginti minae
pro psaltria periere: quae quantum potest
aliquo abiciunda est, si non pretio at gratiis.
MI. neque est neque illam sane studeo vendere.
DE. quid igitur facies? MI. domi erit. DE. pro divom fidem!
meretrix et materfamilias una in domo?
MI. quor non? DE. sanum te credis esse? MI. equidem arbitror.
DE. ita me di ament, ut video tuam ego ineptiam,
facturum credo ut habeas quicum cantites.
MI. quor non? DE. et nova nupta eadem haec discet? MI. scilicet.
DE. ut inter eas restim ductans saltabis? MI. probe.
DE. probe? MI. et tu nobiscum una, si opus sit. DE. ei mihi!
non te haec pudent? MI. iam vero omitte, Demea,
tuam istanc iracundiam atque ita uti decet
hilarum ac lubentem fac te gnati in nuptiis.
ego hos convenio, post huc redeo.— DE. o Iuppiter,
hancin vitam! hoscin mores! hann dementiam!
uxor sine dote veniet; intus psaltria est;
domus sumptuosa; adulescens luxu perditus;
senex delerians. ipsa si cupiat Salus,
servare prorsus non potest hanc familiam.

130 ACTVS QVINTVS

SYRVS
DEMEA
                                                   
SY. edepol, Syrisce, te curasti molliter
lauteque munus administrasti tuom:
abi. sed postquam intus sum omnium rerum satur,                                 
prodeambulare huc lubitum est. DE. illud sis vide:
exemplum disciplinae! SY. ecce autem hic adest
senex noster. quid fit? quid tu es tristis? DE. oh scelus!
SY. ohe iam! tu verba fundis hic, Sapientia?
DE. tun si meus esses... SY. dis quidem esses, Demea,                          
ac tuam rem constabilisses. DE. ...exempla omnibus
curarem ut esses. SY. quam ob rem? quid feci? DE. rogas?
in ipsa turba atque in peccato maxumo,
quod vix sedatum satis est, potatis, scelus,
quasi re bene gesta. SY. sane nollem huc exitum.                                   

DROMO
SYRVS
DEMEA
                                   
DR. heus, Syre, rogat te Ctesipho ut redeas. SY. abi.—
DE. quid Ctesiphonem hic narrat? SY. nil. DE. eho, carnufex,
est Ctesipho intus? SY. non est. DE. quor hic nominat?
SY. est alius quidam, parasistaster paullulus:
nostin? DE. iam scibo. SY. quid agis? quo abis? DE. mitte me.             
SY. noli inquam. DE. non manum abstines, mastigia?
an tibi iam mavis cerebrum dispergam hic? SY. abit.—
edepol comissatorem haud sane commodum,
praesertim Ctesiphoni! quid ego nun agam?
nisi, dum haec silescunt turbae, interea in angulum                                  
aliquo abeam atque edormiscam hoc villi: sic agam.
 
MICIO
DEMEA
                                         
MI. parata a nobis sunt, ita ut dixi, Sostrata:
ubi vis. quisnam a me pepulit tam graviter fores?
DE. ei mihi! quid faciam? quid agam? quid clamem aut querar?
"o caelum, o terra, o maria Neptuni!" MI. em tibi!
rescivit omnem rem: id nunc clamet. ilicet:
paratae lites: succurrendum est. DE. eccum adest
communis corruptela nostrum liberum.
MI. tandem reprime iracundiam atque ad rem redi.
DE. repressi, redii, mitto maledicta omnia:
rem ipsam putemus. dictum hoc inter nos fuit
(ex te adeo ortum est) ne tu curares meum
neve ego tuom? responde. MI. factum est, non nego.
DE. quor nunc apud te potat? quor recipis meum?
quor emis amicam, Micio? numqui minus
mihi idem ius aequom est esse? quid mecum est tibi?
quondo ego tuom non curo, ne cura meum.
MI. non aequom dicis. DE. non? MI. nam vetus verbum hoc quidem est,
communia esse amicorum inter se omnia.
DE. facete! nunc demum istae nata oratio est?
MI. ausculta puacis nisi molestum est, Demea,
principio, si id te mordet, sumptum filii
quem faciunt, quaeso, noc facito tecum cogites:
tu illos douo olim pro re tolerabas tua,
quod satis putabas tua bona ambobus fore,
et me tum uxorem credidisti scilicet
ducturum. eandem illam rationem antiquam optine:
conserva, quaere, fac quam plurumum
illis relinquas, gloriam tu istam optine.
mea, quae praeter spem evenere, utantur sine.
de summa nil decedet. quod hinc accesserit,
id de lucro putato esse omne. haec si voles
in animo vere cogitare, Demea,
et mihi et tibi et illis dempseris molestiam.
DE. mitto rem: consuetudinem amborum... MI. mane:                           
scio; istuc ibam. multa in homine, Demea,
signa insunt ex quibus coniectura facile fit,
duo quom idem faciunt saepe, ut possis dicere
"hoc licet inpune facere huic, illi non licet,"
non quo dissimilis res sit sed quo is qui facit.
quae ego inesse illis video, ut confidam fore
ita ut volumus. video sapere, intellegere, in loco
vereri, inter se amare: scire est liberum
ingenium atque animum. quovis illos tu die
redducas, at enim metuas ne ab re sint tamen
omissiores paullo. o noster Demea,
ad omnia alia aetate sapimus rectius;
solum unum hoc vitium adfert senectus hominibus:
adtentiores sumus ad rem omnes quam sat est;
quod illos sat aetas acuet. DE. ne nimium modo
bonae tuae isae nos rationes, Micio,
et tuos iste animus aequos subvortat. MI. tace:
non fiet. mitte iam istaec; da te hodie mihi,
exporge frontem. DE. sciicet ita tempus fert:
faciundum est. ceterum ego rus cras cum filio
cum primo luci ibo hinc. MI. de nocte censeo;
hodie modo hilarum te face. DE. et istam psaltriam
una illuc mecum hinc abstraham. MI. pugnaveris:
eo pacto prorsum illi adligaris filium.
modo facito ut illam serves. DE. ego istuc videro:
atque ibi favillae plena, fumi ac pollinis
coquendo sit faxo et molendo; praeter haec,
medirdie ipso faciam ut stipulam colligat:
tam excoctam reddam atque atram quam carbo est. MI. placet:
nunc mihi videre sapere. atque equidem filium
tum, etiam si nolit, cogam ut cum illa una cubet.
DE. derides? fortunatus es qui isto animo sies.
ego sentio... MI. ah, pergisne? DE. iam iam desino.
MI. i egro into, et quoi rei est ei rei hunc sumamus diem.

DEMEA
                                                 
numquam ita quisquam bene subducta ratione ad vitam fuit                     
quin res aetas usus semper aliquid adportet novi,
aliquid moneat: ut illa quae te scisse credas nescias,
et quae tibi putaris prima, in experiundo ut repudies.
quod nunc mi evenit; nam ego vitam duram quam vixi usque adhuc
iam decurso spatio omitto. id quam ob rem? re ipsa repperi                  
facilitate nil esse homini melius neque clementia.
id esse verum ex me atque ex fratre quoivis facile est noscere.
ille suam semper egit vitam in otio, in conviviis,
clemens placidus, nulli laedere os, adridere omnibus;
sibi vixit, sibi sumptum fecit: omnes bene dicunt, amant.                         
ego ille agrestis saevos tristis parcus truculentus tenax
duxi uxorem: quam ibi miseriam vidi! nati filii,
alia cura. heia autem, dum studeo illis ut quam plurumum
facerem, contrivi in quaerundo vitam atque aetatem meam.
nunc, exacto aetate, hoc fructi pro labore ab eis fero,
odium. ille alter sine labore patria potitur commoda:
illum amant, me fugitant; illi credunt consilia omnia,
illum diligunt, apud illum sunt ambo, ego desertus sum;
illum ut vivat, optant, meam autem mortem exspectant scilicet.
ita eos meo labore eductos maxumo hic fecit suos 
paullo sumptu; miseriam omnem ego capio, hic potitur gaudia.
age age, nunciam exeriamur contra ecquid ego possiem
blande dicere aut benigne facere, quando hoc provocat.
ego quoque a meis me amari et magni pendi postulo:
si id fit dando atque obsequendo, non posteriores feram.                       
deerit: id mea minume refert qui sum natu maxumus.
 
SYRVS
DEMEA
                                         
SY. heus Demea, orat frat ne abeas longius.
DE. quis homo? o Syre noster, salve. Quid fit? quid agitur?
SY. recte. DE. optume est. (iam nunc haec tria primum addidi
praeter naturam: "o noster" "quid fit?" "quid agitur?")
servom haud inliberalem praebes te et tibi
lubens bene faxim. SY. gratiam habeo. DE. atqui, Syre,
hoc verum est et ipsa re experiere propediem.
 
GETA
DEMEA
SYRVS
                               
GE. era, ego huc ad hos proviso quam mox virginem
accersant. sed eccum Demeam. salvos sies.
DE. o qui vocare? GE. Geta. DE. Geta, hominem maxumi
preti te esse hodie iudicavi animo meo.
nam is mihi profecto est servos spectatus satis
quoi dominus curae est, ita uti tibi sensi, Geta,
et tibi ob eam rem, siquid usus venerit,
lubens bene faxim. (meditor esse adfabilis,
et bene procedit.) GE. bonus es quom haec existumas.
DE. paullatim plebem primulum facio meum.
 
AESCHINVS
DEMEA
SYRVS
GETA
                        
AE. occidunt mequidem dum nimis sanctas nuptias
student facere: in adparando consumunt diem.                                      900
DE. quid agitur, Aeschine? AE. ehem, pater mi, tu hic eras?
DE. tuos hercle vero et animo et natura pater,
qui te amat plus quam hosce oculos. sed quor non domum
uxorem accersis? AE. cupio; verum hoc mihi morae est,
tibicina et hymenaeum qui cantent. DE. eho
vin tu huic seni auscultare? AE. quid? DE. missa haec face,
hymenaeum turbas lampadas tibicinas,
atque hanc in horto maceriam iube dirui
quantum potest: hac transfer: unam fac domum:
transduce et matrem et familiam omnem ad nos. AE. placet,                
pater lepidissume. DE. (euge! iam lepidus vocor.
fratri aedes fient perviae, turbam domum
adducet, sumptu amittet multa: quid mea?
ego lepidus ineo gratiam. iube nunciam
dinumeret ille Babylo viginti minas.)
Syre, cessas ire ac facere? SY. quid ago? DE. dirue.
tu illas abi et transduce. GE. ti tibi, Demea,
bene faciant, quom te video nostrae familiae
tam ex animo factum velle. DE. dignos arbitor.—
quid tu ais? AE. sic opinor. DE. multo rectius est
quam illam puerperam hac nun duci per viam
aegrotam. AE. nil enim melius vidi, mi pater.
DE. sico soleo. sed eccum Micio egreditur foras.
 
MICIO
DEMEA
AESCHINVS
                                  
MI. iubet frater? ubi is est? tu iubes hoc, Demea?
DE. ego vero iubeo et hac re et aliis omnibus
quam maxume unam facere non hanc familiam,
colere adiuvare adiugere. AE. ita quaeso, pater.
MI. haud aliter censeo. DE. immo hercle ita nobis decet.
primum hius uxori est mater. MI. est. quid postea?
DE. proba et modesta. MI. ita aiunt. DE. natu grandior.                       
MI. scio. DE. parere iamdiu haec per annos non potest;
nec qui eam respiciat quisquam est: sola est. MI. quam hic rem agit?
DE. hanc te aequom est ducere, et te operam ut fiat dare.
MI. me ducre autem? DE. te. MI. me? DE. te inquam. MI. ineptis. DE. si tu sis homo,
hic faciat. AE. mi pater! MI. quid tu autem huic, asine, auscultas? DE. nil agis:
fieri aliter non potest. MI. deliras. AE. sine te exorem, mi pater.            
MI. insanis: aufer. DE. age, da veniam filio. MI. satin sanus es?
ego novos maritus anno demum quinto et sexagensumo
fiam atque anum decrepitam ducam? idne estis auctores mihi?
AE. face: promisi ego illis. MI. promisti autem? de te largitor, puer.       
DE. age, quid siquid te maius oret? MI. quasi non hoc sit maxumum.
DE. da veniam. AE. ne gravare. DE. fac, promitte. MI. non omittitis?
AE. non, nisi te exorem. MI. vis est haec quidem. DE. age prolixe, Micio.
MI. etsi hoc mihi pravom ineptum absurdum atque alienum a vita mea
videtur, si vos tanto opere istuc voltis, fiat. AE. bene facis.
merito amo. DE. verum... (quid ego dicam, hoc quom confit quod volo?)
MI. quid nun restat? DE. Hegio...est hic cognatus mroxumus
adfinis nobis, pauper: bene nos aliquid facere illi decet.
MI. quid facere? DE. agelli est hic sub urbe paullum quod locitas foras:
huic demus qui fruatur. MI. paullum id autem est? DE. si multum est, tamen
faciundum est: pro patre huic est, bonus est, noster est: rece datur.    
postremo non meum illud verbum facio quod tu, Micio,
bene et sapienter dixti dudum: "vitium commune omnium est
quod nimium ad rem in senecta adtenti sumus? hanc maculam nos decet
effugere." et dictum est vere et re ipsa fieri oportet. MI. gaudeo.        
quid istic? dabitur quando quidem hic volt. AE. mi pater!
DE. nunc tu germanus es pariter animo et corpore.
(suo sibi gladio hunc iugulo.)
 
SYRVS
DEMEA
MICIO
AESCHINVS
                      
SY. factum est quod iussisti, Demea.
DE. frugi homo es. ergo edepol hodie mea quidem sententia
iudico Syrum fieri esse aequom liberum. MI. istunc liberum?          
quodnam ob factum? DE. multa. SY. o noster Demea, edepol vir bonus es.
ego istos vobis usque a pueris curavi ambo sedulo:
docui monui bene praecepi semper quae potui omnia.
DE. res apparet. et quidem porro haec, opsonare cum fide,
scortum adducere, adparare de die convivium:
non mediocris hominis haec sunt officia. SY. o lepidum caput!
DE. postremo hodie in psaltria hac emunda hic adiutor fuit,
hic curavit. prodesse aequom est: alii meliores erunt.
denique hic volt fieri. MI. vin tu hoc fieri? AE. cupio. MI. si quidem hoc
voltis...Syre, eho accede huc ad me: liber esto. SY. bene facis.      
omnibus gratiam habeo et seorsum tibi praeterea, Demea.
DE. gaudeo. AE. et ego. SY. credo. utinam hoc perpetuom fiat gaudium,
Phrygiam ut uxorem meam una mecum videam liberam!
DE. optumam quidem mulierem. SY. et quidem tuo nepoti huius filio
hodie prima mammam dedit haec. DE. hercle vero serio,             
siquidem prima dedit, haud dubium est quin emitti aequom siet.
MI. ob eam rem? DE. ob eam. postremo a me argentum quanti est sumito
SY. di tibi, Demea, omnes semper omnia optata offerant!
MI. Syre, processisti hodie pulchre. DE. siquidem porro, Micio,
tu tuom officium facies atque huic aliquid paullum prae manu         
dederis, unde utatur, reddet tibi cito. MI. istoc vilius.
DE. frugi homo est. SY. reddam hercle: da modo. AE. age, pater! MI. post consulam.
DE. faciet. SY. o vir optume! AE. o pater mi festivissume!
MI. quid istuc? quae res tam repente mores mutavit tuos?
"quod prolubium? quae istae subita est largitas?" DE. dicam tibi:
ut id ostenderem, quod te isti facilem et festivom putant,
id non fieri ex vera vita neque adeo ex aequo et bono,
sed ex adsentando indulgendo et largiendo, Micio.
nunc adeo si ob eam rem vobis mea vita invisa, Aeschine, est,
quia non iusta iniusa, prorsus omnia omnino obsequor,               
missa facio: effundite, emite, facite quod vobis lubet.
sed si voltis potius, quae vos propter adulescentiam
minus videtis, magis inpense cupitis, consulitis parum,
haec reprehendere et corrigere me et secundare in loco,
ecce me qui id faciam vobis. AE. tibi, pater, permittimus:            
plus scis quid opus facto est. sed de fratre, quid fiet? DE. sino,
habeat: in istac finem faciat. MI. istuc recte. W . plaudite!